Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 5: Versus 30

Dextera manus tua.Prospera operatio, vel aliquis adjutor strenuus intra vitae negotia: qui si scandalum est in lege Dei, melius est illo praeciso salvari, quam cum illo damnari.Abscinde eam,etc. Si quis hoc praedicat de membris, affectu pietatis non debet audiri. Sed ut improbitas morum et pravitas actionum inde resecetur, ut quidquid in oculo mentis de via justitiae et morum probitate nos subvertit, et quidquid contra operationem virtutum extra pulsat, procul pellatur.In gehennam.Nomen gehennae in veteribus non invenitur: sed prius a Domino ponitur. Cujus nominis occasio est. Idolum Baal fuit juxta Jerusalem ad radicem montis Moria ubi Siloe fuit. Haec vallis irrigua fuit et nemorosa et plena deliciis, et locus in ea idolis consecratus: populus autem Israel adeo insanivit, ut relicto templo ibi immolarent, et filios suos incenderent daemoniis. Et dicebatur locus iste Gehennon, id est, vallis Ennon. Comminatur autem Deus se impleturum locum illum cadaveribus, ut vocetur polyandrum, id est, tumulus mortuorum: hujus ergo loci nomine futura supplicia designantur.
(* Traductions européennes)